monumenta.ch > Augustinus > sectio 13

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 142, 13
Ne avertas faciem tuam a me. Avertisti a superbo. Etenim aliquando abundabam, et in abundantia mea elatus eram: Ego enim dixi aliquando in abundantia mea, Non movebor in aeternum. Dixi, Non movebor, in abundantia mea, ignorans iustitiam tuam, et constituens meam; sed tu, Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Dixi in abundantia mea, Non movebor; verum autem a te mihi erat quidquid abundabam. Et ut hoc probares a te mihi fuisse, avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus . Post hanc conturbationem in qua factus sum, quia avertisti faciem tuam; post taedium spiritus mei, post conturbatum cor meum in me, ex eo quod avertisti faciem tuam; iam factus sum sicut terra sine aqua tibi: Ne avertas faciem tuam. Avertisti a superbo, redde humili. Ne avertas faciem tuam a me; quia si averteris; similis ero descendentibus in lacum. Quid est, descendentibus in lacum? Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnet . Illi descendunt in lacum, qui etiam confessionem perdunt: contra quod dicitur, Ne coarctet super me puteus os suum . Hanc profunditatem lacum appellat plerumque Scriptura, in quam profunditatem cum venerit peccator, contemnit. Quid est, contemnit? Iam nec ullam providentiam deputat; aut si deputat, ad eam se pertinere non putat. Proponit sibi peccandi licentiam, sine spe veniae habenis iniquitatis effusis. Non dicit, Revertar ad Deum, ut revertatur ad me; nec audit, Convertimini ad me, et revertar ad vos : quoniam veniens in profundum malorum contemnit. A mortuo enim, inquit, tanquam si non sit, perit confessio . Ne ergo avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.